

Liber Leviticus*
Caput 27: Versus 26
Primogenita quae.[ISICH.]Primogenita tanquam pecora nostra, sunt qui nobis obediunt, filii, servi, et discipuli. Sed horum primogenita sunt, qui sic obediunt, ut aliis praebeant exemplum et magisterium, de quibus alibi dicitur:Omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur[Lucae 2.]. Aperit enim vulvam generandorum filiorum, qui secundum Deum incipit obedire. Unde Paulus de Timotheo ait:Qui est filius meus dilectus in Domino, ipse vos commonefaciet vias meas,etc.[I Cor. 4.].Nemo sanctificare poterit et vovere.Non quia sanctificatione indigna sunt, sed quia sancta sunt, nec egent sanctificari, ut filius, qui sic patrem et matrem honorat, ut etiam exemplum aliis fiat, tanquam Deo offerens honorem, qui hoc praecepit[Exod. 20.]. Servus quoque qui etiam dominis carnalibus in simplicitate cordis non ad oculum servit, ipsi Deo servitutem impendit[Eph. 6.].